라틴어 문장 검색

Et tamen multum homicidio parricidium differt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 4:1)
certe tamen de homicidio funditur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:5)
Sed quoniam de infanticidio nihil interest sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:7)
Nobis vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non licet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 7:3)
Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert natam quis eripiat animam an nascentem disturbet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 7:4)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
O impiae voces, o sacrilega convicia!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:4)
Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, inluditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 1:2)
Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:3)
Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:2)
Vides homicidium ferro veneno magicis devinctionibus perfici:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:9)
Atquin omnem homicidii speciem uno et princi- pali praecepto interimit:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:12)
"qui non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:10)
Si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:1)
Minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION