라틴어 문장 검색

Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장15)
Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장7)
Postero die si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장10)
deinde panis circa selibram ex vino Aminaeo mero sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장18)
Duo aut tria coclearia uno die sumpsisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장36)
deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rebus urinam moventibus, quotiensque plenior est, vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장15)
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장25)
Unum autem eiusdem magnitudinis, quae supra (1) posita est, abunde est sumpsisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장12)
Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장55)
si iam is morbus occupavit, per catapotia sumi potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장30)
III S. 1, vel porri sucus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장73)
Non tam ex facili is opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장86)
Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et sumam pelliculam exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장111)
utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex iis, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장37)
Superinungui vero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION