라틴어 문장 검색

Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 36:5)
" inquis, "Stulti ac mali non gaudent?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 17:3)
Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 11:2)
Aut enim simulatus aut stultus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:5)
Quid erat stultius quam mortem contemnere, venenum timere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 9:3)
Stulte haec cogitantur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 13:2)
quid est stultius quam fastidiose mori ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:7)
Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:1)
Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse, quod publicum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 7:1)
Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere, quod ipse non fecit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 17:6)
Non facit amicorum sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 25:6)
Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:4)
Quid autem stultius est quam, quia diu non didiceris, non discere ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 1:6)
At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 34:2)
Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION