라틴어 문장 검색

Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
Furor fit laesa saepius patientia.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:7)
Tandem corripuit sese atque inimica refugit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:2)
Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 9:1)
Furor inpius intus Saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis Post tergum nodis fremit horridus ore cruento.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 12:3)
Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:1)
Nunc iuvenem inparibus videre video concurrere fatis, Parcarumque dies et lux inimica propinquat, manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata inponit diversa duorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:4)
sparguntur angues velut in scena parturientes furorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:3)
nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:5)
ut ecce addita pro inimica et infesta quis non aestimet poetam arbitrio suo novum verbum sibi voluisse fabricari?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 2:1)
Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus inpellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 4:1)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Quis furor, o cives, quae tanta licentia ferri, Gentibus invisis Latium praebere cruorem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:1)
Nec pretium tanti tellus pontusque furoris Tunc erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:40)
sic, ubi, saeva Arma ducum dirimens, miserando funere Crassus Assyrias Latio maculavit sanguine Carras, Parthica Romanos solverunt damna furores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION