라틴어 문장 검색

Abditas causas uocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid aduersam ualetudinem faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 14:1)
neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis uel superans aliquod uel deficiens aduersam ualetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 14:3)
Euidentes uero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 18:1)
Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:1)
eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 34:3)
Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante uicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 30:1)
Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, uomica uel ante uel circa uicesimum diem erumpet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 36:1)
Neque inter initia terreri conuenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine, dummodo statim edatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 2:2)
et in quo ab una parte corporis uenientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusue initium fieri, deinde a lateribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 11:2)
Siue autem primo siue secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 19:1)
Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 4:3)
Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:2)
sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre uel inter initia morborum uel etiam grauibus morbis tenentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:2)
nam modo discussis febribus initium cibi plenioris uinique firmioris [ualetudinis] facit, modo ipsam febrem tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:5)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION