라틴어 문장 검색

interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:3)
quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 541:1)
Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 619:2)
Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:2)
auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 46:1)
vos, Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 469:2)
quamquam vel iniquis standum est potius quam impias inter nos conseramus manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 471:3)
hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus nihil prospere agerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 560:1)
quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 149:1)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
ex ipsorum deinde praetorum numero missi oratores ad Marcellum, quorum princeps neque primo inquit Syracusani a vobis defecimus, sed Hieronymus, nequaquam tam in vos impius quam in nos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 428:3)
adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 170:2)
ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:2)
nihil eum adversus suorum quemquam facturum neque eum se esse qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 280:2)
egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum eventus taceatur, Persei exitum videri, qui ex fraterna caede raptum diadema in templo Samothracum, velut praesentibus dis exigentibus poenas, ad pedes victoris hostis prostratus posuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 215:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION