라틴어 문장 검색

plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit, adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 459:1)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
paci externae confestim continuatur discordia domi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:1)
victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 653:1)
quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique capta praeda rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 693:1)
Q. Servilius insequenti anno - is enim cum Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 11:1)
anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 113:1)
nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 164:1)
in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 231:2)
quippe qui quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum voltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 233:3)
te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiam quae ex continuato eo impenderet levatam putem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 236:1)
Ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P. Curiatio et Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 340:1)
nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 373:3)
et immixti turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto visa quam audita indigniora potuerint videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:2)
haec victoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem luxuriam vertit conspiratione inter tribunos facta ut iidem tribuni reficerentur, et quo sua minus cupiditas emineret, consules quoque continuarent magistratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 708:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION