라틴어 문장 검색

infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 69:3)
ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:1)
namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 91:2)
quaestio enim tractatur rei, an facta sit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 123:2)
verum legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 133:4)
horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 164:4)
sed de singulis dicemus quaestionibus, cum tractare praecepta divisionis coeperimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 174:1)
sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 190:1)
quo solvitur quaestio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 191:2)
an laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 192:1)
et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 200:2)
tempus, quod finem hominis insequitur, non semper tractare contingit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 205:1)
et animo totidem vitia, quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 208:1)
nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 221:2)
in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION