라틴어 문장 검색

Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 60:1)
Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 22:3)
Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae quiescere quomodocumque, ne volnera curatione ipsa rescinderentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 4:1)
sed quia vera tamen ratio naturaque rerum cogit, ades, paucis dum versibus expediamus esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, semina quae rerum primordiaque esse docemus, unde omnis rerum nunc constet summa creata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:9)
suave etiam belli certamina magna tueri per campos instructa tua sine parte pericli;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:3)
Nunc age, quo motu genitalia materiai corpora res varias gignant genitasque resolvant et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis reddita mobilitas magnum per inane meandi, expediam:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 2:1)
nunc id quod super est de motibus expediemus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:14)
illa tibi est igitur verborum copia cassa omnis, quae contra sensus instructa paratast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:3)
Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus, expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst, hoc tamen esse aliis possit perdulce videri, tantaque [in] his rebus distantia differitasque est, ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:8)
Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde perturbari anima et corpus languescere possit, expediam:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:1)
praeterea solis cursus lunaeque meatus expediam qua vi flectat natura gubernans;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:6)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque et monimenta virum commoliri atque ciere, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam neque [te] in promissis plura morabor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:9)
Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis nubibus umor et in terras demissus ut imber decidat, expediam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:1)
Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae expirent ignes inter dum turbine tanto, expediam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION