라틴어 문장 검색

Nam, sicut quando lucet candela etardet et lumen ab ea sumitur, lumen prime candele non minuitur, sed duplicatur, ita substancia hominum non minuitur per sedaugetur datum elemosinarum, quod possumus manifeste cognoscere per exempla divina.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:5)
Helimosina Domini ita facta, substantia Domini ab eo creata in tantum crevit et habundavit, ut ex reliquisfragmentorum, que superfuerant, et habundaverant, duodecim cophani replerentur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:9)
"Lapidem, quemreprobaverunt edificantes, hic factus est in capud anguli," ita et omnia et opera hominum reducuntur ad helemosinam et sub eaclauduntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 20:3)
Si ergo helemosine datio vel denegatio est ratio quare Deus daturus est vitam hic eternam vel denegaturus nobis, solicite super egenoset pauperes ita intelligere debemus, ut simus beati et in die mala liberet nos dicatque nobis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 22:1)
Et, si ita feceritis, non iudicabimini nec condempnabimini propter iuditium vestrum, immo meritum habebitis inde, eteritis beati, Propheta testante, qui ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 18:11)
Et ita per hec verba excluditur et removetur quedam supersticio quorum hereticorum, qui dicunthomines non posse iudicare, nec vindictam facere, dicunt corporalem vindictam ad solum Deum pertinere, allegantes pro se verbaDomini dicentes:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:3)
Nam, sicut in uno corpore multa membra sunt, non tamen eundem actum habent, ut Beatus Paulus dicit, ita et interhomines distinctasunt offiia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:9)
Nam, prout puto, sicut quilibet, singulariter vindictam faciendo, peccaret, ita iudex, vindictam omittendo, non esset apeccato immunis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 23:8)
Et certe, sicut per leges humanas"uniuscuiusque rei potentissima pars principium est," et "uniuscuiusque contractus initium spectandum est," ita per legem divinam, adpercipiendam sapientiam, ad initium vos ocurrere oportet, hoc est ad timorem Domini, qui est initium sapientie, ut Propheta dixit, qui ait:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 1:8)
Et certe, si ita fecerimus, sapientia multa bona nobis tribuet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 13:19)
Hominem ita sapientem facit ut a quodam phylosopho dicatur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 14:11)
Nos ergo ita sapientes esse debemus ut simus "sapientes in bono, et simplices in malo," ut Beatus Paulus, inEpistula ad Romanos, dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 14:13)
vosestis sal terræ, dici possunt, quia sicut per Apostolos Christiani reductisunt ad saporem fidei et dulcedinem eternæ vitæ, ita et per vos vestramquesapientiam reduci debent omnes actus hominum ad vos confluentium causaconsilii vel adjutorii, ad saporem rationis et salsedinem justitiæ, acdulcedinem præceptorum juris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 2:2)
Hæc ita hominem sapientem facit ut a quodam philosopho dicitur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 5:1)
et ita definitur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION