라틴어 문장 검색

Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione ualetudinis suae cognoscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:4)
Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae ualetudinis communia praesidia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:2)
Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii uel corpori uel ualetudini conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 2:4)
Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:1)
nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:2)
Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:4)
saepe enim in hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uidetur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:2)
In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:4)
Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:4)
nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetudinis spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:6)
sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus euocandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:1)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:5)
Si uero his morbus leuatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam ualetudinem recursus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:1)
Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad ualetudinem profuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:5)
nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona ualetudo, quibus reddita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION