라틴어 문장 검색

Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere.
(세네카, 행복론, Liber VI 202:1)
nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et, quod apud se esse non vult, onus iudicat esse, non munus.
(세네카, 행복론, Liber VI 202:3)
Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum et quasi manu prendere verentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:1)
sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:13)
Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo :
(세네카, 행복론, Liber VII 2:1)
Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens.
(세네카, 행복론, Liber VII 87:2)
Denique inter omnes convenit nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:1)
Nemo, nisi quoi omnia acta sunt sub censura sua, quae num- quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 57:2)
mendacio sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt quam si una fata decipiant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:5)
Quem fortiorem, quem iustiorem, quem liberaliorem facient ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 82:3)
Istum animi vigorem rerum maximarum capacissimum a ministerio honorifico quidem sed parum ad beatam vitam apto revoca et cogita non id egisse te ab aetate prima omni cultu studiorum liberalium, ut tibi multa milia frumenti bene committerentur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:1)
prope est enim, ut libenter damnet, qui cito ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:2)
Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:2)
Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te vindicare fastidias et non aliter quam ab animalibus parvis sed obterentem inquinantibus reducenda manus est;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION