라틴어 문장 검색

ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 75:1)
quod ubi sensit dictator, ab laevone cornu victoria incipiet inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 569:1)
cum comitiorum tempus adpeteret et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Livium conlegam dictatorem dixit, Livius Q. Caecilium magistrum equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 141:1)
qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, tum dictator quaero inquit, de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas necne, ei magistrum equitum dicto audientem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 441:2)
accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset, altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 276:1)
illa disceptatio tenebat, quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum - eum autem Italia terminari - negabant dictatorem dici posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 71:1)
cum obviam filius progrederetur lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamavit, tum demum desiliens experiri inquit volui, fili, satin' scires consulem te esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 567:1)
simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem privata cupiditate quam publica iniuria foediorem cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 251:1)
tum ancipiti malo urgente a proelio ad preces versi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent Ab consule ad dictatorem ire iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 308:1)
illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 329:1)
dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis qui viverent censoriis esset, creari placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 290:1)
Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes esse ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium - ita vocant locum - acie cum Samnitibus conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 418:1)
et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum - ita enim iusserat dictator - ignis est subditus, parvum fuit inritamentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 332:1)
cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot victoriis hostem territos adversis proeliis milites pugnae committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha7)
VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION