라틴어 문장 검색

per litteras Constantium A. de re Lutetiae gesta certiorem facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장2)
Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis, legatos ad eum mittere statuit, gesta docturos, eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps, monens apertius et demonstrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 3:1)
Et quamquam nova referret, non repugnanter tamen nec arrogantibus verbis quicquam scripsit, ne videretur subito redundasse tumore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 4:2)
Erat autem litterarum sensus huius modi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 4:3)
Haec hortando (ut aestimo) salutariter scripsi, poscens et rogans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 17:1)
His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit, obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licebat, nec (si licuisset), proferre decebat in publicum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 18:1)
Ad id munus implendum, electi viri sunt graves, Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi praepositus, post oblatas litteras relaturi, nullo suppresso, quae viderunt, et super ordine futurorum fidenter acturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 19:1)
Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 4:1)
Quibus auditis, Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus, revertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 8:1)
id enim Caesar quoque scribens, ex sententia sua fore aperte praedixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 8:2)
Parvi igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto, praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam edidit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 4:1)
Post quae mortuo Gundomado, hunc sibi fore existimans fidum, secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto, subinde collimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 4:2)
Capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa, id quoque scripserat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 5:3)
Iulianum autem assidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 5:5)
Iulianus A., interceptis Vadomarii litteris ad Constantium A., eum in convivio comprehendendum curavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION