라틴어 문장 검색

Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장75)
Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장34)
Haec ratio curationis longa sed sine dolore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장39)
Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breves eo loco nascantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장117)
deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장118)
Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장23)
Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices non habent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장15)
idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장45)
Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장12)
maiores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장17)
Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장49)
si minus, certe pro vi corporis quam longissima.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장10)
Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장12)
Is est ad extremus tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte levis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장61)
Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장92)

SEARCH

MENU NAVIGATION