라틴어 문장 검색

nuper quoque quae acciderunt utinam tam sine meo luctu quam . . . . . . dii immortales imperii Romani praesides, qui centuriis omnibus ut mihi imperium iuberent dari fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam visus omnia laeta ac prospera portendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 596:1)
et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito, tum timor in futurum erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 20:1)
hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 441:1)
Hannibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 749:2)
Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 106:1)
quas deinde clades, quos luctus incidisse!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 284:3)
tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant ut ad coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 84:1)
quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 98:1)
magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 167:1)
magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 170:1)
Ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 171:1)
Rhodiis primo audita clades simul pavorem simul luctum ingentem fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 136:1)
deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 137:1)
sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 633:1)
Philippo redintegratus est luctus geminatusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 636:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION