라틴어 문장 검색

Nec, tibi quod lunae terris propioris imago obstiterit, palles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:5)
Hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:3)
Postquam plenissima fulsit et solida terras spectavit imagine luna, egreditur tectis vestes induta recinctas, nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, fertque vagos mediae per muta silentia noctis incomitata gradus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:2)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
Te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores aera tuos minuant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:8)
Adicit extremo lapides oriente petitos et quas Oceani refluum mare lavit harenas, addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infames ipsis cum carnibus alas inque virum soliti vultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:11)
dumque quater iunctis explevit cornibus orbem luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:2)
Sexta resurgebant orientis cornua lunae, et pendebat adhuc belli fortuna:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 5:1)
Visa dea est movisse suas (et moverat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 64:1)
Fugit aurea caelo luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:3)
perque novem erravit redeuntis cornua lunae, cum tandem terra requievit fessa Sabaea;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:6)
sed tibi iuro per patrios ignes, si me modo fata remittant, ante reversurum, quam luna bis impleat orbem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 52:7)
Orio mater erat Mycale, quam deduxisse canendo saepe reluctantis constabat cornua lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 29:3)
Concipit illa preces et verba precantia dicit ignotosque deos ignoto carmine adorat, quo solet et niveae vultum confundere Lunae et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:4)
Admotis Athamanas aquis accendere lignum narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION