라틴어 문장 검색

nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:2)
nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 190:2)
adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 15:1)
condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:2)
ut in persona, magistratus, pater, peregrinus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 132:3)
sed quia magistratui, actio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 133:6)
licuit, quia pater eram, quia magistratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 134:2)
tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 34:3)
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:1)
magistratus ab arce ne discedat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 233:2)
impunitaem magistratus pelit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 233:4)
Et in legem magistratus multa , quibus scriptum expugnatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 233:6)
ut si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex his quae inde contraxerit, quod non intelliguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 51:2)
sicut hoc loco, An vero vir amplissimus P. Scipio, pontifex , Ti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 167:2)
nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION