라틴어 문장 검색

inerantque milites et provisi ante commeatus, quorum subvectu pauci avidius progressi et repentinis hostibus circumventi ira magis quam metu ceteros accenderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장5)
sola misericordia valebat et apud minores magis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장8)
rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장3)
erant tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장10)
sed recens et quo discrimini patris filiam conectebat, quod pecuniam magis dilargita esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장3)
alios fusa et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis delectat:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:3)
neque enim solum arte et scientia, sed longe magis facultate et eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare vultu videntur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 3:1)
itaque hercule eius modi libri extant, ut ipsi quoque qui egerunt non aliis magis orationibus censeantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:2)
Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 1:1)
quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et domum latius teneant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 4:2)
securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 5:2)
mox mitigavit ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 5:2)
iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 6:2)
id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 3:1)
ita visum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecundam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam legum, ignaram magistratuum, domi retinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION