라틴어 문장 검색

inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque victa in lacrimas neque voce supplex;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장8)
ergo raptorem filiae meae, violatorem foederis vestri, Arminium apud Varum, qui tum exercitui praesidebat, reum feci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장4)
filiam necessitate huc adductam fateor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장11)
neque Silio ob subitos imbris aliud actum quam ut modicam praedam et Arpi principis Chattorum coniugem filiamque raperet, neque Caesari copiam pugnae opsessores fecere, ad famam adventus eius dilapsi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장3)
sed Tiberius demoverat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem conexum Germanico, quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta erat, praefeceratque Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장4)
egitque grates Fonteio Agrippae et Domitio Pollioni quod offerendo filias de officio in rem publicam certarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장2)
praelata est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장3)
sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis nepotibus abstruserint tristitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장6)
mox Scauro, qui filiam ex ea genuerat, datum ne bona publicarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장4)
ut valida divo Augusto in rem publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte aut fuga punivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장3)
auctum dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae Drusi filiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장6)
tum audita amborum verba, intentius excusante se Lepido, cum valetudinem corporis, aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, avunculum esse Seiani Blaesum atque eo praevalidum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 35장2)
et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장9)
at enim Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장13)
id ego, a scriptoribus annalium non traditum, repperi in commentariis Agrippinae filiae quae Neronis principis mater vitam suam et casus suorum posteris memoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION