라틴어 문장 검색

Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:4)
sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adjiciendae quaedam valentiores compositiones sunt, quae dolorem levant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 5:2)
Leniterque quibusdam medicamentis eas illini non alienum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 1:7)
At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 4:1)
Ulcera autem oris, si cum inflammatione sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime iis medicamentis curantur, quae supra posita ex malis punicis fiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:1)
vel eo medicamento, quod ex moris fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 5:3)
ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant, quale est scissile alumen, vel chalcitis, vel atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 6:2)
Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XII De linguae ulceribus. 1:1)
In majore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 2:1)
si major est, lenticulae cremore uti, iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 3:3)
Est etiam medicamentum huic aptum, quod Andronium appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 1:8)
Necessarium autem est linamentum in rosa tingere, et super adurentia medicamenta imponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:1)
Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:6)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 3:4)
Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION