라틴어 문장 검색

alias minores quidem, sed aeque rotundas et fusci coloris horridique pili:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 1:3)
Itemque semper virens pinus, et minor ilex:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 2:4)
Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora interveniunt examina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 5:4)
quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:2)
Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac novissime reliquae intereunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 13:2)
quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장3)
nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장5)
quin ipsum Tiberim nolle prorsus accolis fluviis orbatum minore gloria fluere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장8)
hinc Gracchi et Saturnini turbatores plebis nec minor largitor nomine senatus Drusus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장3)
minui iura quotiens gliscat potestas, nec utendum imperio ubi legibus agi possit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장13)
sed persequi incertum fuit, cum ex usu temporis huc illuc mearent, gliscerent numero et aliquando minuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장8)
minorum quoque magistratuum exercita potestas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장5)
quippe minore exercitu insignis captivos, caedem ducis bellique confecti famam deportarat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장3)
missusque a Caesare propere Staius tribunus cum valida manu ducem ipsum et proximos audacia in urbem traxit, iam trepidam ob multitudinem familiarum quae gliscebat immensum, minore in dies plebe ingenua.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 27장5)
et minui sibi invidiam adempta salutantum turba sublatisque inanibus veram potentiam augeri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION