라틴어 문장 검색

Supradictis igitur, ut supra dixi, medelis sapienter adhibitis, si nulla exinde vulnera meliorationis fomenta resenserint, recte atque provide facit mulier si pro tali esse desinat amore sollicita, quia in tali tempestate optatas nunquam inveniet ancora ripas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:12)
Sed quum diligens indagator inveniaris amoris, non sine causa quaerere posses an purum amorem cum una possit aliquis muliere servare, ac cum altera retinere mixtum sive communem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:1)
Et irrefragabili tibi auctoritate monstramus neminem posse taliter duabus mulieribus cordis dilectione coniungi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:2)
Nam permittitur amatori sui amoris secretarium invenire idoneum, cum quo secrete valeat de suo solatiari amore, et qui ei, si contigerit, in amoris compatiatur adversis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:5)
ac in eisdem pratis mensas invenit argenteas et super illis omnia ciborum potusque genera praeparata et albissimis circumventa gausapibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:4)
sed, quum domus ingressum indiciis nullis posset agnoscere locumque cerneret penitus habitatione vacare, edendi appetitus iniquitate compulsus ad mensam accessit et inventum avidissime coepit assumere cibum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:7)
Quod ergo bonum ibi poterit inveniri, ubi nihil nisi contra Dei geritur voluntatem?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:4)
Quid enim tam necessarium tamve utile hominibus invenitur quam amicos habere securos?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:5)
Nam si unus inter cunctos homines alicui reperitur amicus, super omni thesauro pretiosior invenitur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:7)
Verus autem amicus in amici adversitatibus fidelior invenitur et efficitur in omni turbatione constantior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:10)
Quare ergo petis amorem, si apud Deum et homines inde reprobus inveniris atque blasphemus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:9)
Clericus enim adeo nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile consequatur honores;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:3)
Nam, si homo pudicus inveniatur et largus, nullius detractionibus posset de facili vulnerari vel eius laudibus derogari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:5)
Sapiens ergo eris, si istud studeas magno adipisci labore, quod cuncta bona quae in homine inveniuntur exornat et multos per sui potentiam in quolibet occultare novit excessus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:6)
nam ex ipso Veneris opere, ut physicalis monstrat auctoritas, corporis plurimum potentia minoratur, sed propter amorem corpus minoris cibi et potus assumptione nutritur, et ideo non immerito debet esse potentiae brevioris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION