라틴어 문장 검색

Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:1)
Quid tempestates autumni et sidera dicam, atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, quae vigilanda viris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:1)
Hoc metuens caeli menses et sidera serva, frigida Saturni sese quo stella receptet, quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:14)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:12)
Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis et viris habuere suas, ad sidera raptim vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:1)
Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:1)
At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, et ros in tenera pecori gratissimus herba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:9)
Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:3)
scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri omnia nec morti esse locum, sed viva volare sideris in numerum atque alto succedere caelo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 10:4)
Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, Taygete simul os terris ostendit honestum Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes, aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi tristior hibernas caelo descendit in undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:2)
Siderum regina bicornis, audi, ' Luna, puellas :
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 19)
quodsi me lyricis vatibus inseres, sublimi feriam sidera vertice.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 111)
Sic te diva potens Cypri, sic fratres Helenae, lucida sidera, ventorumque regat pater obstrictis aliis praeter Iapyga, navis, quae tibi creditum debes Vergilium;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 31)
micat inter omnis Iulium sidus velut inter ignis luna minores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1215)

SEARCH

MENU NAVIGATION