라틴어 문장 검색

si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde, quemadmodum fit in fluviis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:10)
Itaque simili modo fieri potest, ut aquae venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alveum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:11)
Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:6)
satis habens, si eum nomine motus violenti a naturali (quem vocant) distinguat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:3)
Similiter sint naturae inquisitae Natura Corporea et Actio Naturalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:1)
Videtur enim non inveniri actio naturalis, nisi subsistens in aliquo corpore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:2)
Quod si nil rei habeat virtus illa aut actio cum corpore medio, sequitur quod sit virtus aut actio naturalis ad tempus nonnullum et in loco nonnullo subsistens sine corpore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:14)
Quare actio magnetica poterit esse instantia divortii circa naturam corpoream et actionem naturalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:16)
Si enim virtus et actio naturalis, emanans a corpore, subsistere possit aliquo tempore et aliquo loco omnino sine corpore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:19)
Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et devehendam, quam ad excitandam aut generandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:21)
Illud vero nihil aliud est quam quod texturae naturales multo subtiliores sint quam artificiosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:9)
in qua pondera et spatia singulorum metallorum, lapidum praecipuorum, lignorum, liquorum, oleorum, et plurimorum aliorum corporum tam naturalium quam artificialium, excepimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:6)
Similiter in genere omnes exquisitae probationes corporum sive naturalium sive artificialium, per quas vera dignoscuntur ab adulterinis, meliora a vilioribus, huc referri debent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 395:1)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
Omnis enim motus sive actio naturalis transigitur in tempore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION