라틴어 문장 검색

Appropinquante dehinc festo sanctae Pentecostes, et collectione Christianorum nimium attenuata, aliis navigio, aliis per siccum regressis, exercitus regis [0626D] Babyloniae innumerabilis, et nunquam antea copiosior factus, ab Ascalone alii navigio, alii per aridam in equis et copioso apparatu armorum descendentes, templum S. Georgii, distans milliari a civitate Rames, combusserunt cum universis, quos in eo repererunt fugientes a facie eorum cum armentis et gregibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 4:1)
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)
Hi contis navigia pellebant, hi, dum remos aptari prohibebant, consederant, quidam enavigare properantes, sed non expectatis, qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languide moliebantur, aliae a navium inconsulte ruentes receperant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 12:2)
reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION