라틴어 문장 검색

idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:2)
Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:1)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)
Hanc non alia res tribuit quam fortunae neglegentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:1)
Imitationem alienae culpae innocentiam uocas?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.15)
Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 5:3)
Facilius potes accusare aut te qui tam familiaris tyranno fuisti, ut illi maxime tua placeret domus, qui illum recepisti, aut tyrannum qui tibi damnum dedit, quod in domum tuam confugit, aut ut culpa te liberem, facilius potes accusare fortunam quae tyrannum potissimum ad te detulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.18)
neutrum mea culpa.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.11)
casus hic culpa caret.
(세네카, Hercules Furens 17:56)
culpa par odium exigat.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:36)
error a culpa vacat.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:59)
sive nascente Hercule nox illa certa est sive mortalis meus pater est - licet sit falsa progenies mei, [materna culpa cesset et crimen Iovis] merui parentem:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:28)
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit:
(세네카, 메데아 3:19)
Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
(세네카, 메데아 4:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION