라틴어 문장 검색

digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 439:1)
sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt reique nullius publice privatimque agendae fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 11:2)
hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 56:2)
quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset et sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 320:2)
nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit, et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 554:2)
sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 81:1)
se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 291:1)
praesidio decedere apud Romanos capital esse, et nece liberorum etiam suorum noxiam parentes sanxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 478:1)
omnium populorum praetoribus qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 246:2)
domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 163:2)
nam et deseruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere exercitus, quae patri patruoque meo causa exitii fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 599:2)
venisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 292:1)
et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam - Baga ea tempestate rex Maurorum erat - traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 410:1)
Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:2)
sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 155:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION