라틴어 문장 검색

ad regulam et libellam summo libramento cote despumato redditur species nigri pavimenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장21)
sin autem permanserit nigro colore, significabit se esse vitiatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장18)
terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장14)
Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus principiis rerum non numquam causa colores, occidit, ex albis quoniam non alba creantur, nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:20)
hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
Africa albula harundinea asinastra, atra palusca, Augusta bifera Carica, caldica alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiva duricoria Herculanea Liviana ludia leptoludia Marsica Numidica pulla Pompeiana praecox, Tellana atra.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:3)
per atrum enim nigrum ostendit, per nigrum umbrosum, per umbrosum densum, id est frondibus plenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1654)
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra - mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.36)
nigri cum lacte veneni 'nigri' aut noxii, quia nigri fiunt homines post venenum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5141)
hedera formosior alba quia sunt et nigrae hederae, ut "aut hederae pandunt vestigia nigrae". nigra autem vel alba hedera non ex filiis, sed ex ligno cognoscitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 381)
omne enim altum nigrum est, ut scrupea tuta lacu nigro nemorumque tenebris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1232)
'tenebrosa' autem nigra, per quod altam significat, ut nigra figit sub nube columbam, id est alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1075)
ilice sub nigra vel umbrosa, vel re vera 'nigra':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 541)
modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque vehementius etiam putrescendo intenditur ubi vulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est carunculaeque corruptae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장298)
modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque uehementius etiam putrescendo intenditur ubi uulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris [est] carunculaeque corruptae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION