라틴어 문장 검색

Festinato sol cursu occasum petit, et misericordiam domini celatura nox advenit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:2)
Iam enim ad Evagrii nostri nomen advenimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:2)
"Denique nuntium discit et loquitur et, quae hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:158)
Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:21)
"Inmunis ab his malis videbatur oriens et tantum nuntiis consternatus:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:17)
Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:2)
Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi superbia sileret, respondit tamen.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 57:1)
Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus sui nuntio coëgit ab insula fugere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 10:1)
Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 19:1)
Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui - horribile dictu - per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 16:1)
Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 22:3)
Reliquiae infelicis exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 10:2)
Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus, tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exercitu advenit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 10:1)
si non forte ita sunt animarum foedera pacta, ut quae prima volans advenerit insinuetur prima neque inter se contendant viribus hilum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:2)
Quod si forte ideo magis inmortalis habendast, quod vitalibus ab rebus munita tenetur, aut quia non veniunt omnino aliena salutis, aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, advenit id quod eam de rebus saepe futuris macerat inque metu male habet curisque fatigat, praeteritisque male admissis peccata remordent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION