라틴어 문장 검색

audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et facilis versus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장4)
quibus intrari curiam placebat, securos esse de constantia eius disserunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장3)
erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum placita cognoverant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 4:2)
horum igitur auribus et iudiciis obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et ornatior extitit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 6:1)
ex Caelianis orationibus nempe eae placent, sive universae sive partes earum, in quibus nitorem et altitudinem horum temporum adgnoscimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 3:2)
At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 1:1)
ut turbae placuit, considunt armati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 4:1)
sin placuit, frameas concutiunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:2)
colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 1:2)
plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque canent insignes et hostibus simul suisque monstrati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:1)
ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 6:1)
Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 1:1)
ea pars morum eius quo suspectior sollicitis adoptanti placebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장5)
iri in castra placuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장5)
placebat et Laconem praetorii praefectum simul mitti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION