라틴어 문장 검색

nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 153:3)
nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus omnemque artem, quae latere in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 159:1)
neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione, qua Ennius M. Cethegum suadae medullam vocat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 213:3)
quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere de ipso causae statu cogant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 86:2)
nempe legem esse certum est quae permittat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 100:4)
haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 172:2)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
Sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 30:1)
occidisti adulterum, quod lex permittit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 133:3)
rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 333:1)
quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut, cum verba contra sint, de voluntate quaeratur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 55:3)
et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non detur, et cui accusare dementiae non permittatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 190:2)
porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut vetat aut permittit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 214:1)
ita dicam, Si licet dicere, Quodam modo, Permittite mihi sic uti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 100:3)
quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION