라틴어 문장 검색

quotiens certam me sum mentitus habere horam, propositae quae foret apta viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 322)
numquam fortasse licebit amplius, in lucro est quae datur hora mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 331)
maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque venisset mallem funeris hora mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 117)
Iam longum per tempus in morum degradatione versati sumus, irridentes ethicam, bonitatem, fidem, honestatem, venitque hora ut agnoscamus hanc laetam levitatem nobis parum profuisse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 291:2)
In tribulationis hora fides nos illuminat, et in dolore sane et in infirmitate patefit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:9)
quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra attigit, inluxisse diem Iactantibus horis, qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3202)
namque omne quod hora natalis profert, locus accipit;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3287)
haec hora cunctis utilis qua quisque quod studet gerat, miles, togatus, navita, opifex, arator, institor.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus11)
te, Pater optime, mane novo, solis et orbita cum media est, te quoque luce sub occidua, sumere cum monet hora cibum, nostra, Deus, canet harmonia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum24)
fluxit labor diei, redit et quietis hora, blandus sopor vicissim fessos relaxat artus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum2)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
"contingunt pueris animae, sic urbibus adfert hora diesque suus, cum primum moenia surgunt, aut fatum aut genium, cuius moderamine regnent."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 227)
"non alius segetes et spicea farra subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis purpureumque gravi fundit de palmite sucum, ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, et qui Lucinas tribuo nascentibus horas, duplex lege mea per mutua foedera sexus gignere amat subolem generisque propagine gaudet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 274)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
morborum medicina latex, quem spiritus horis eructat variis fusum ratione latenti;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Piscina Siloa1)

SEARCH

MENU NAVIGATION