라틴어 문장 검색

Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem auster et ingenti iactatam flamine solvit, oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen, implerunt fluctus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 73:9)
Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, et sine me me pontus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:21)
Fluctibus actum fit propius corpus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:7)
neque enim clipei caelamina novit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton diversasque urbes nitidumque Orionis ensem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:7)
Di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi quaecumque feram mortalia, demant, Oceanum Tethynque rogant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:17)
vidi iterum veluti tormenti viribus acta vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, pertimui, iam me non esse oblitus in illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:9)
Me tamen armiferae servatum cura Minervae fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de vulnere poenas exigit alma Venus, tantosque per alta labores aequora sustinui, tantos terrestribus armis, ut mihi felices sint illi saepe vocati, quos communis hiems importunusque Caphereus mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:8)
"Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis litora felici tenuisse Lacinia cursu fertur et, armento teneras errante per herbas, ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis intrasse et requie longum relevasse laborem atque ita discedens aevo dixisse nepotum hic locus urbis erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 4:1)
Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, et caput extulerat densissima sidereum Nox:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 5:9)
Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:7)
Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, tale sonat populus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 49:1)
Quid tibi barbariem, gentesque ab utroque iacentes oceano numerem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:11)
iam iam tacturas Tartara nigra putes, quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer, fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 215)
opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti ore necaturas accipiemus aquas, at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 221)
qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 229)

SEARCH

MENU NAVIGATION