라틴어 문장 검색

Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui patientia restitissent);
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:2)
Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:2)
Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:1)
Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:1)
Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:5)
Hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire vulnus sino.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 21:2)
Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:6)
Causa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum inmensum et insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra, quia ultra summum non est locus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 11:6)
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)
Hospes resiste et sophian Dossenni lege.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 7:3)
sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:3)
Adhuc argumentis actum est, an posset aliqui dolori resistere, an mors magnos quoque animos admota summittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 17:4)
Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:1)
tota vita incursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 7:4)
Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut " fas sit vidisse," tacitus precetur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION