라틴어 문장 검색

nullane res nova institui debet, et quod nondum est factum - multa enim nondum sunt facta in novo populo, - ea ne si utilia quidem sint fieri oportet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 42:3)
cum in contionem consumes processissent et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens Curtius respondit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros conubium diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 62:1)
id aut interdiu aut nocte faciamus oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 397:2)
et vestram itaque de eis curam quam primum absolvi, et illorum animos, dum exspectatione stupent, seu poena seu beneficio praeoccupari oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 201:3)
rem ad consilium cum rettulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 570:1)
nam si, quae temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 86:1)
si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam praeesse oportere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 528:1)
ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:3)
Praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi servarique non oportere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 350:2)
nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec quid Philippus si vixisset facturus fuerit, ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra accommodare oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 285:1)
nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi non quem ad modum agatur edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 521:1)
virtute ambire oportet, non favitoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol37)
alia forma esse oportet quem tu pugno legeris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1155)
Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1169)
Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est aut pateram hic inesse oportet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2301)

SEARCH

MENU NAVIGATION