라틴어 문장 검색

Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:1)
Itaque et Spurius Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum occupare voluisse dicti sunt, et modo Tib.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 76:4)
Nam cum esset ex aere alieno commota civitas, plebs montem sacrum prius, deinde Aventinum occupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 92:1)
Cassium de occupando regno molientem, summa apud populum gratia florentem, quaestor accusavit, eumque, ut audistis, cum pater in ea culpa esse conperisse se dixisset, cedente populo morte mactavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 96:2)
itaque nemo adhuc convenire me voluit cui fuerim occupatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:8)
Maelium regnum appetentem occupatum interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:6)
Nam, ut vere loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum inbecillitatem occupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 220:2)
nam, ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentis, oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 220:2)
vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:1)
operae Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur uti rogas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:6)
sed nunc magis in suo est occupatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 35:2)
te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 19 6:1)
sed tamen etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 8:5)
sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 15:4)
nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION