라틴어 문장 검색

et erat liberum mare classe Punica, cum Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 235:2)
Hasdrubal, iam antequam dimicaret pecunia rapta elephantisque praemissis, quam poterat de fuga excipiens praeter Tagum flumen ad Pyrenaeum tendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 305:1)
Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus, quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 385:1)
et naves indidem accitae erant quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 385:2)
quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati, L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 392:2)
et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 393:1)
ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, quam urbem L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 432:1)
secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 434:1)
postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:2)
ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam, dum frustra obsidet magis quam oppugnat, conrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 587:2)
consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 630:1)
praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent, ut vehiculorum fessis copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 646:2)
et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent adventum percunctarenturque clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 672:1)
ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 10:2)
ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem - Orongin barbari appellabant - mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION