라틴어 문장 검색

quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 337:1)
funeris quoque Gracchi varia est fama.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 265:1)
is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneventanis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 268:3)
postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbi repletos secum traherent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 395:2)
adversae pugnae in Hispania nullius in animo quam meo minus oblitterari possunt, quippe cui pater et patruus intra triginta dierum spatium, ut aliud super aliud cumularetur familiae nostrae funus, interfecti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 586:1)
sed ut familiaris paene orbitas ac solitudo frangit animum, ita publica cum fortuna tum virtus desperare de summa rerum prohibet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 587:1)
at ubi adpropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 728:1)
terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 599:1)
cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam funeris exspectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 370:1)
meo unius funere elata esset res publica?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 429:3)
cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 606:1)
hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo nupsissem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 200:1)
nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 600:1)
conspecta tamen mors eius fuit, quia publico funere est elatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 607:2)
Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 385:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION