라틴어 문장 검색

Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:8)
Et nobis meritas dabis, impia, poenas, Et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris, Deque orbis trepidi tanto consulta tumultu Desinis ipsa loqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:39)
Illa feroces Torquet adhuc oculos, totoque vagantia coelo Lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:66)
Inde rapit cursus, et, quae piger Appulus arva Deseruit rastris, et inerti tradidit herbae, Ocior et coeli flammis et tigride foeta Transcurrit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:14)
Sic rector Olympi Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen Adiuvit, regnoque accessit terra secundo, Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:20)
Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor Ut videre duces, purumque insurgere coelo Fracturum pelagus Borean, solvere carinas, Quas ventus ductaeque pari moderamine dextrae Permixtas habuere diu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:75)
Corpora dum solvit tabes, et digerit artus, Traxit iners coelum fluidae contagia pestis Obscuram in nubem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:38)
Inde labant populi, coeloque paratior unda Omne pati virus duravit viscera coeno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:40)
At medios ignes coeli, rabidique Leonis Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:40)
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus, Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger, Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet, et Assyria scrutetur sidera cura, Aut si quid tacitum, sed fas, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:4)
Et tonat ignaro coelum Iove.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:25)
Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:5)
et coelo lucis ducente colorem, Dum ferrent tutos intra tentoria gressus, Iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:56)
segnis pavidusque vocatur, Ac nimium patiens soceri Pompeius, et orbis Indulgens regno, qui tot simul undique gentes Iuris habere sui vellet, pacemque timeret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:22)
O summos hominum, quorum Fortuna per orbem Signa dedit, quorum fatis coelum omne vacavit!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION