라틴어 문장 검색

Fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:5)
sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:5)
Omnes, si ad originem primam revocantur, a dis sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 1:2)
nullius non origo ultra memoriam iacet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 4:2)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
Iubam in regno suo non locorum notitia adiuvet, non popularium pro rege suo virtus obstinatissima, Vticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 10:2)
Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:4)
sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 25:2)
quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:9)
Venio nunc ad illum, qui caelestium notitia gloriatur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 14:1)
Sed sive quicquid evenit faciunt, quid inmutabilis rei notitia proficiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 15:14)
"At enim delectat artium notitia multarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:1)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:3)
Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION