라틴어 문장 검색

Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ?
(세네카, 행복론, Liber IV 25:5)
Deus nobis haec otia fecit, namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
(세네카, 행복론, Liber IV 26:2)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
Reliqua oblectamenta otii sunt ;
(세네카, 행복론, Liber VII 8:7)
ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:3)
Quem invenies, cui modum imperii satietas fecerit, qui non vitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 17:3)
si quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis otium stat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:3)
" A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:5)
Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 18:1)
omnis eius sermo ad hoc semper revolutus est, ut speraret otium.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 19:2)
Tanta visa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 21:1)
Itaque otium optabat, in huius spe et cogitatione labores eius residebant, hoc votum erat eius, qui voti compotes facere poterat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:9)
Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:3)
Stultos se fuisse, qui non vixerint, clamitant et, si modo evaserint ex illa valitudine, in otio victuros ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:7)
Quorundam otium occupatum est;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION