라틴어 문장 검색

Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 120)
Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat Obvia:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 218)
Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem Inmiti saevus duxerat arte faber.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 321)
"Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 326)
"Parcite, quam custodit Amor, violare puellam, Ne pigeat magno post didicisse malo."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 631)
Non ego te propter parco tibi, sed tua mater Me movet atque iras aurea vincit anus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 635)
Parcite, caelestes:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 93)
quod si militibus parces, erit hic quoque miles, ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 66)
"Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas immitem dominam coniugiumque ferum."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 433)
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis duraque sortiti tertia regna dei.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 58)
ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 470:4)
Claudius, et natura immitis et efferatus, hinc plebis odio illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis plebem quam saevire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 311:2)
nec senatui tanti se civem aut quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 479:4)
plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:2)
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 664:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION