라틴어 문장 검색

Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:1)
" Quare," inquis, " verbis parcam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 2:2)
Hi, quibus invidetur, non desinent transire;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 1:2)
Sed illi, cum mare patet, parcitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:5)
Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 51:2)
Malo ignoscas otio meo quam invideas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:11)
Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 2:4)
vides autem, quam miser sit, si is cui invidetur et invidet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:12)
Seneca Lucilio suo salutem Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 851)
" Non invideo Scipioni;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:2)
Habet virtus quoque praecedentem causan adducit invidiam, multis enim propter multis propter iustitiam invidetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 34:1)
Fallit me hora, si parcit, sed ne sic quidem fallit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 17:7)
Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 30:6)
Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides in ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 45:1)
" tempori parce," " te nosce."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION