라틴어 문장 검색

Avidienus, cui 'Canis' ex vero dictum cognomen adhaeret, quinquennis oleas est et silvestria corna ac nisi mutatum parcit defundere vinum et cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit ille repotia, natalis aliosve dierum festos albatus celebret), cornu ipse bilibri caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:3)
' ' - mille puellarum, puerorum mille furores - ' 'o maior tandem parcas, insane, minori.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:31)
sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 46:3)
unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui nunquam fuere non possunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 323:2)
mihi cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 53:2)
At nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 62:1)
quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud succurrit, non est male tractare uxorem verbis laedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:2)
quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 144:1)
et ex alio succurrit mihi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 106:8)
quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 130:1)
nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:4)
figura laboranti compositioni variata saepe succurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 374:4)
quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 235:1)
in carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 25:1)
aliquando etiam inferioribus praecipueque adolescentulis parcere aut videri decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION