라틴어 문장 검색

at nunc passim plerumque toti parietes inducuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장27)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)
aluminosi autem, cum dissoluta membra corporum paralysi aut aliqua vi morbi receperunt, fovendo per patentes venas refrigerationem contraria caloris vi reficiunt, et hoc continenter restituuntur in antiquam membrorum curationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장13)
quanta pars enim novissimi signi depressione coacta versatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius contraria e conversationis necessitate suppressa rotatione circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad lucem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장15)
solis enim splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum faciant eae stellae regressus et morationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장37)
ita pondus cum decurrendo in angustias tubulorum premeret caeli crebritatem, vehementi decursu per fauces frequentiam caeli compressione solidatam extrudens in aerem patentem effusione acuti sonitus expresserat claritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장16)
modulationis itaque intervallis ea cum versatur, et unde initium fecit et ubi desiit, apparet in sonorum patentibus finitionibus, medianis autem patentia intervallis obscurantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장11)
passim cum ducibus ludite milites, passim cum pueris ludite virgines.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:16)
campos ivbet esse patentes discessu populi iubet fieri campos patentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5521)
passimque armenta videbant quae post mortem Caci passim nullo timore vagabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3601)
idemque oculis patentibus atque igneis cernitur semper, ut sol patenti igneoque oculo terram conspectu perpetuo atque infatigabili cernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:3)
pelagoque volans da vela patenti simplici generi carminis praesta favorem, ut 'vela' favorem accipiamus, 'patens pelagus' carminis facilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 411)
consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt, et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 270:1)
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION