라틴어 문장 검색

eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 564:1)
ceterum, cum iter tutum non sit vagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere ut praesidii dent aliquid quo Locros in Italiam perducantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 303:2)
Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 370:1)
inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 497:1)
itinera quam maxume frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 135:3)
ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita dubitationem exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 142:1)
contione dimissa cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 147:1)
et alia ingens praeda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 211:2)
sed adeo ne fugae quidem iter patuit omnibus viis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 302:1)
ea pervagata passim vox ut et hostes haud dubie pro victoribus et Romani pro victis essent fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 500:1)
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:1)
Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 613:3)
quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos volneraverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:1)
sub Casino biduo stativa habita et passim populationes factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 117:3)
vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION