라틴어 문장 검색

duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 414:1)
non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine volnere praeter dictatorem Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 203:2)
Consul Romanus nec promovit aciem nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:3)
doctos deinde nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse - trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 344:3)
postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis populatur inde agrum Romanum custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 419:1)
qui cum ad feriendum Porsennam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse existimaverat, conprehensus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est dixitque tales ccc esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha13)
interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 52:1)
consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam graves facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 221:3)
neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio terrebant haec;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 227:1)
sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 427:2)
castris mille passuum ab hoste positis copias continebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 661:1)
deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 726:2)
quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit praecipitique iam die curare corpora milites iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 106:2)
nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 220:1)
aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitu in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 315:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION