라틴어 문장 검색

nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensium octo valetudinem tulit!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 12:4)
haec petentur aut ex iis, quae passus est reus, aut iis quae cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 41:2)
quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare gloriabatur, nunquam fugiens respexeris, inquit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 184:2)
qui pedibus aeger, cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret, se iam bina milia passuum ambulare,dies enim, inquit, longiores sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 186:2)
Sed haec quoque, ut quisque passus est locus, monuimus, idemque in reliqua parte faciemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 250:1)
ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 337:4)
nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 370:1)
aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam data.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 19:2)
discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo , quot milia passuum declamasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 273:2)
Nam uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspere, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius conlocat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장3)
Ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos relicuum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장4)
Ego quom vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 2:3)
Quae putas me passum, dum per aspera erepo, dum viam quaero, dum facio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:1)
in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:5)
Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION