라틴어 문장 검색

Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:2)
Petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:6)
quem capta cupidine coniunx aurea percussum virga versumque venenis fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:7)
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:1)
Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:14)
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:17)
At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis divinum adspirat amorem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:1)
"Dum bello Argolici vastabant Pergama reges debita casurasque inimicis ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non arma rogavi artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, incassumve tuos volui exercere labores, quamvis et Priami deberem plurima natis et durum Aeneae flevissem saepe laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:2)
Te filia Nerei, te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:5)
Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:10)
" Ea verba locutus optatos dedit amplexus placidumque petivit coniugis infusus gremio per membra soporem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:17)
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:1)
"En perfecta mei promissa coniugis arte munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:3)
Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, victor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum viresque Orientis et ultima secum Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:8)
Sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem, coniuge praerepta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION